- SICINNIS
- SICINNISGraece Σίκιννις, tertium erat Saltationis in Poesi adhiberi solitae genus, et, sicut Ἐμμέλια saltatio Tragica, Κόρδαξ Comica, sie ipsa Satyrica fuit. Hesych. Σίκιννις ὄρχησίς τις ςτρατιωτικὴ Σατύρων σύντονος ἀπὸ τȏυ σείεςθαι καὶ κινεῖςθαι. Erat enim saltatio lasciva, inconstans, maximeque motoria, quae gesticulationibus creberrimis ac celerrimis peragebatur. Nomen traxisse quibusdam videtur a Sicinno quodam barbaro, vel ut alii volunt, Cretensi: Ita Athen. l. 1. Clemens Alexandrinus Paedagog. l. 1. c. 7. refert, saltationis huius Auctorem Sicinnum, liberorum Themistoclis Paedagogum fuisse; At Lucianus περὶ ὀρχήσεως, a Satyris, Bacchi Ministris, saltationis hocce genus inventum esse, et nomen accepisse scribit: Τριῶν γ᾿ οὖν οὐσῶν τῶ γενικωτάτων ὀρχήσεων Κόρδακος καὶ Σικιννίδος καὶ Ἐμμελείας, οἱ Διονύσου θεράποντες, ἀφ᾿ αὑτῶν ἑκάςτης ὠνόμα???αν, I. e. Cum tria sint celeberrima Saltationum genera, puta Cordax, Sicinnis et Emmelia, quibus Satyri, Bacchi Ministri inventis singulis a se nomem indiderunt. Hinc Sicinnistae dicti, qui Sicinnim, sive ut Gellius ait l. 20. c. 3. Sicinnium saltarent, atque in eo excellerent, Voss. in Etymolog. sic appellatos vult Mimos, qui vitam mortui repraesentarent et Sicinnium saltarent; Gelliique praefatô locô verba citat, e quibus tamen de vitae mortui repraesentatione nihil haurias. Similiter Iul. Caesar Scaliger de Re Poet. l. 1. c. 18. inquit, apud Gellium Sicinnistarum nomen legi eorum, qui ad tumulos modos facerent, quos Galenus τυμβαύλους vocat: Sed Scaligerum decepit, quod caput cit. ubi de Sicinnistis, cap. praec. ubi de Siticinibus agitur, in vulgatis editionibus coniungi soleret, Iac. Oiselius IC. Not. in Gellium. Canebant in Ludorum pompis Graecanicam Sicinnem isti Satyrorum specie, hirsutis tunicis, quas quidam Scorteas dixêre, amiculisque ex omni florum genere consertis, indutis campestria ex hircinis tergoribus setasque in vertice horrentes, aliaque his gestantes similia: ac serias armatorum, qui praecedebant, saltationes, ridicule imitabantur, eas per ludibrium depravantes; cuiusmodi Satyricis lusibus salibusque, iam inde a priscis saeculis Romanos fuisse delectatos, patet ex Triumphis, et Virorum illustrium funeribus, in quibus inter alios feretrum praecedebant saltatores istiusmodi Satyrici seu Sicinnistae. Rosin. Antiqq. l. 5. c. 23.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.